Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 2:11-15
11Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
13Adam enim primus formatus est : deinde Heva :
14et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Commentaires sur 1 Timothée 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires