Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 9:5-10
5Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo : Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis.
6Qui ait ei : Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis : omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
7Dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus : quid feremus ad virum Dei ? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud.
8Rursum puer respondit Sauli, et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti : demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram.
9(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum : Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.)
10Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
Commentaires sur 1 Samuel 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires