Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 9:15-20
15Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens :
16Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israël : et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum : venit enim clamor eorum ad me.
17Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei : Ecce vir quem dixeram tibi : iste dominabitur populo meo.
18Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait : Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis.
19Et respondit Samuel Sauli, dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane : et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi.
20Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël ? nonne tibi et omni domui patris tui ?
Commentaires sur 1 Samuel 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires