Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 8:14-22
14Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
15Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
16Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
17Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
20et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
21Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
22Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.
Commentaires sur 1 Samuel 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires