Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 8:1-5
1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
2Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
4Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
5Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
Commentaires sur 1 Samuel 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires