Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 7:1-6
1Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
2Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum.
3Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.
4Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.
5Dixit autem Samuel : Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.
6Et convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.
Commentaires sur 1 Samuel 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires