Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 30:21-31
21Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor : qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
22Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit : Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus : sed sufficiat unicuique uxor sua et filii : quos cum acceperint, recedant.
23Dixit autem David : Non sic facietis, fratres mei, de his quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras :
24nec audiet vos quisquam super sermone hoc : æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
25Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et præfinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc.
26Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens : Accipite benedictionem de præda hostium Domini :
27his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether,
28et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,
29et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni,
30et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
31et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus.
Commentaires sur 1 Samuel 30
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires