1 Samuel 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 2:22-25

22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi :

23et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ?

24Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.

25Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.

Lire 1 Samuel 2 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project