Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 13:16-23
16Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin : porro Philisthiim consederant in Machmas.
17Et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual :
18porro alius ingrediebatur per viam Bethoron : tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
19Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël : caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam.
20Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.
21Retusæ itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.
22Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
23Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
Commentaires sur 1 Samuel 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires