Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 11:9-12
9Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui lætati sunt.
10Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
11Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
12Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.
Commentaires sur 1 Samuel 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires