1 Samuel 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 10:17-25

17Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :

18et ait ad filios Israël : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.

19Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.

20Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.

21Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.

22Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.

23Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.

24Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.

25Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.

Lire 1 Samuel 10 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project