Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 1:3-9
3Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
4Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
5Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
6Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
7sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
8Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
9Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
Commentaires sur 1 Samuel 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires