Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 1:13-16
13Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
14dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
15Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
Commentaires sur 1 Samuel 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires