Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 5:1-5
1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Commentaires sur 1 Pierre 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires