Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 3:16-20
16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :
20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
Commentaires sur 1 Pierre 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires