Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 9:1-3
1Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
2apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
3Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me : sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Commentaires sur 1 Rois 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires