Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 6:19-28
19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis : et operuit illud atque vestivit auro purissimo : sed et altare vestivit cedro.
21Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro.
23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
24Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.
25Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
26id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
27Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
28Texit quoque cherubim auro.
Commentaires sur 1 Rois 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires