Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 2:4-6
4ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël.
5Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether : quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.
6Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
Commentaires sur 1 Rois 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires