Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 2:39-46
39Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth.
40Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
41Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.
42Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi ?
43quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi ?
44Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum :
45et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
46Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
Commentaires sur 1 Rois 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires