Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 2:13-18
13Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
14Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
15Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei.
16Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum : Loquere.
17Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
18Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi.
Commentaires sur 1 Rois 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires