Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 12:21-24
21Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
22Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens :
23Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens :
24Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus.
Commentaires sur 1 Rois 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires