Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 12:16-24
16Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai ? vade in tabernacula tua, Israël : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
17Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
18Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem :
19recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem.
20Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.
21Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
22Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens :
23Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens :
24Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus.
Commentaires sur 1 Rois 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires