Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 7:10-17
10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
Commentaires sur 1 Corinthiens 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires