1 Corinthiens 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 3:4-9

4Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?

5ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.

6Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.

7Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.

8Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

9Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.

Lire 1 Corinthiens 3 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project