1 Chroniques 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 9:25-36

25Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.

26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.

27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.

28De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.

29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.

31Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.

32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.

33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.

34Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.

35In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.

36Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,

Lire 1 Chroniques 9 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project