1 Chroniques 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 5:9-18

9Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.

10In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.

11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :

12Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.

13Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.

14Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.

15Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.

16Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.

17Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.

18Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.

Lire 1 Chroniques 5 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project