1 Chroniques 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 3:1-9

1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,

2tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,

3quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.

4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.

5Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :

6Jebaar quoque et Elisama,

7et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,

8necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :

9omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.

Lire 1 Chroniques 3 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project