Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 26:13-16
13Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
14Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
15Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.
16Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.
Commentaires sur 1 Chroniques 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires