1 Chroniques 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 23:20-29

20Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.

21Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.

22Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.

23Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.

24Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

25Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

26Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.

27Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

Lire 1 Chroniques 23 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project