Vulgate clémentine (latin)
Zacharie 10:5-12
5Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum.
6Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos : ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
7Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
8Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
9Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur.
10Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus :
11et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis : et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
12Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.
Commentaires sur Zacharie 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires