Tite 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Tite 3:1-8

1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :

2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

4Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,

5non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

6quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :

7ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

8Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

Lire Tite 3 en entier

Commentaires sur Tite 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project