Vulgate clémentine (latin)
Apocalypse 3:17-20
17quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
18Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
20Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
Commentaires sur Apocalypse 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires