Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 91:3-9
3ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
4in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
5Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
8Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :
9tu autem Altissimus in æternum, Domine.
Commentaires sur Psaumes 91
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires