Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 3:1-6
1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
3multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
5Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
6Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Commentaires sur Psaumes 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires