Vulgate clémentine (latin)
Proverbes 30:15-23
15Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
16Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
18Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
19viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
21Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
22per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
Commentaires sur Proverbes 30
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires