Vulgate clémentine (latin)
Nombres 8:13-18
13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
14ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
15Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.
16Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.
17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :
18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,
Commentaires sur Nombres 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires