Vulgate clémentine (latin)
Nombres 8:1-4
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
3Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
4Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
Commentaires sur Nombres 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires