Vulgate clémentine (latin)
Nombres 33:50-56
50Ubi locutus est Dominus ad Moysen :
51Præcipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
52disperdite cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
53mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ :
56et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
Commentaires sur Nombres 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires