Vulgate clémentine (latin)
Nombres 32:26-40
26Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
27nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
28Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :
29Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
30Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
31Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :
32ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
34Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
35et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
38et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
39Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.
40Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
Commentaires sur Nombres 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires