Nombres 29
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 29:12-35

12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

13Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

14et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

15et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

16et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

18sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

19et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

21sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

22et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

24sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

25et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

27sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

28et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

30sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

31et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

32Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

33sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

34et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

Lire Nombres 29 en entier

Commentaires sur Nombres 29

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project