Vulgate clémentine (latin)
Nombres 28:24-31
24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.
26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
30qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
Commentaires sur Nombres 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires