Vulgate clémentine (latin)
Nombres 22:1-6
1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
2Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
4dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
Commentaires sur Nombres 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires