Vulgate clémentine (latin)
Nombres 18:8-10
8Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
9Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.
10In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.
Commentaires sur Nombres 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires