Vulgate clémentine (latin)
Nombres 18:21-28
21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis :
22ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,
23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
25Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
26Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,
27ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :
28et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.
Commentaires sur Nombres 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires