Marc 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 9:2-8

2Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

3Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.

4Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.

5Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.

6Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.

7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

8Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

Lire Marc 9 en entier

Commentaires sur Marc 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project