Vulgate clémentine (latin)
Marc 5:35-38
35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
36Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
38Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
Commentaires sur Marc 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires