Marc 14
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 14:12-21

12Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?

13Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,

14et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?

15Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.

16Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17Vespere autem facto, venit cum duodecim.

18Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?

20Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

21Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

Lire Marc 14 en entier

Commentaires sur Marc 14

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project