Vulgate clémentine (latin)
Marc 12:13-17
13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
14Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?
15Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
16At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
17Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Commentaires sur Marc 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires