Vulgate clémentine (latin)
Marc 10:41-44
41Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
42Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
44et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Commentaires sur Marc 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires