Vulgate clémentine (latin)
Malachie 2:14-16
14Et dixistis : Quam ob causam ? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti : et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.
15Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus quærit, nisi semen Dei ? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.
16Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël : operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
Commentaires sur Malachie 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires